Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 33
1 Anno ab urbe condita MCXXVIII Valens tricesimus nonus imperium quattuor annis Valentiniano mortuo tenuit, cui soli, cum impie ageret, potuisset erubescere. ilico velut effrenata libertatis audacia legem dedit, ut monachi, hoc est Christiani qui ad unum fidei opus dimissa saecularium rerum multimoda actione se redigunt, ad militiam cogerentur.
2 vastas illas tunc Aegypti solitudines harenasque diffusas, quas propter sitim ac sterilitatem periculosissimamque serpentum abundantiam conversatio humana non nosset, magna habitantium monachorum multitudo compleverat.
3 huc tribuni et milites missi, qui sanctos ac veros milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent. interfecta sunt ibi agmina multa sanctorum.
4 quae autem per diversas ubique provincias his similibusque iussis adversus ecclesias catholicas et rectae fidei populos gesta sint, satis significatum ipsa reticendi electione sufficiat.
5 Interea in Africae partibus Firmus sese excitatis Maurorum gentibus regem constituens Africam Mauretaniamque vastavit; Caesaream urbem nobilissimam Mauretaniae dolo captam, deinde caedibus incendiisque conpletam barbaris in praedam dedit.
6 igitur comes Theodosius, Theodosii qui post imperio praefuit pater, a Valentiniano missus effusas Maurorum gentes multis proeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum coegit ad mortem.
7 post cum experientissima providentia totam cum Mauretania Africam meliorem pristinis reddidisset, instimulante et obrepente invidia iussus interfici, apud Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptavit ac postquam sacramentum Christi quod quaesierat adsecutus est, post gloriosam saeculi vitam etiam de vitae aeternitate securus percussori iugulum ultro praebuit.
8 Gratianus interea imperator admodum iuvenis cum inaestimabilem multitudinem hostium Romanis infusam finibus cerneret, fretus Christi potentia, longe inpari militum numero sese in hostem dedit et continuo apud Argentariam, oppidum Galliarum, formidulosissimum bellum incredibili felicitate confecit. nam plus quam triginta milia Alamannorum minimo Romanorum detrimento in eo proelio interfecta narrantur.
9 Tertio decimo autem anno imperii Valentis, hoc est parvo tempore postea quam Valens per totum orientem ecclesiarum lacerationes sanctorumque caedes egerat, radix illa miseriarum nostrarum copiosissimas simul frutices germinavit.
10 siquidem gens Hunorum, diu inaccessis seclusa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos eosque passim conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi transito Danuvio fugientes, a Valente sine ulla foederis pactione suscepti ne arma quidem, quo tutius barbaris crederetur, tradidere Romanis.
11 deinde propter intolerabilem avaritiam Maximi ducis fame et iniuriis adacti in arma surgentes, victo Valentis exercitu per Thraciam sese, miscentes simul omnia caedibus incendiis rapinisque, fuderunt.
12 Valens egressus de Antiochia cum ultima infelicis belli sorte traheretur, sera peccati maximi paenitentia stimulatus episcopos ceterosque sanctos revocari de exiliis imperavit.
13 Itaque quinto decimo imperii sui anno lacrimabile illud bellum in Thracia cum Gothis iam tunc exercitatione virium rerumque abundantia instructissimis gessit. ubi primo statim impetu Gothorum perturbatae Romanorum equitum turmae nuda peditum deseruere praesidia.
14 mox legiones peditum undique equitatu hostium cinctae ac primum nubibus sagittarum obrutae, deinde, cum amentes metu sparsim per devia cogerentur, funditus caesae gladiis insequentum contisque perierunt.
15 ipse imperator cum sagitta saucius versusque in fugam aegre in cuiusdam villulae casam deportatus lateret, ab insequentibus hostibus deprehensus, subiecto igne consumptus est et, quo magis testimonium punitionis eius et divinae indignationis terribili posteris esset exemplo, etiam communi caruit sepultura.
16 Consoletur se, sed in hoc solo, pervicacia miseriaque gentilium, quia temporibus et regibus Christianis tantae simul congestae clades pressam reipublicae oneravere cervicem: eversae provinciae, deletus exercitus, imperator incensus. magnum revera hoc est ad nostrum dolorem magisque miserum quo magis novum.
17 sed quid hoc ad consolationem proficit paganorum, qui palam pervident et in his quoque persecutorem ecclesiarum fuisse punitum ? unus Deus unam fidem tradidit, unam ecclesiam toto orbe diffudit: hanc aspicit, hanc diligit, hanc defendit; quolibet se quisquis nomine tegat, si huic non sociatur, alienus, si hanc inpugnat, inimicus est.
18 consolentur se gentiles, in quantum volunt, Iudaeorum haereticorumque suppliciis, tantum et unum Deum esse et eundem personarum acceptorem non esse vel ex hac potissimum Valentis extincti probatione fateantur.
19 Gothi antea per legatos supplices poposcerunt, ut illis episcopi, a quibus regulam Christianae fidei discerent, mitterentur. Valens imperator exitiabili pravitate doctores Arriani dogmatis misit. Gothi primae fidei rudimento quod accepere tenuerunt. itaque iusto iudicio Dei ipsi eum vivum incenderunt, qui propter eum etiam mortui vitio erroris arsuri sunt.